- PAGUS
- I.PAGUSantiquum Coriuthii nomen, Stephan.II.PAGUSapud Historicos, Comitatum, territorium, districtum, Comitis unius dioecesin in Germania et Gallia significat. Sic Caesar l. 1. bell. Gall. c. 17. Helvetiam totam in quatuor Pagnos divisam fuisse refert: qui hodie in XIII. tractus, Gallice Cantons, i. e. Latine Angulos: Germanie Ort distribuuntur. Idem l. 1. c. 37. et l. 4. Comm. c. 1. Suevos centum Pagos habuisse: et l. 6. c. 22. Principes Regionum, Pagorumque apud Germanos, commemorat. Sic Plin. l. 4. c. 13. portionem Scandinaviae, ab Hillevionum gente, quingentis incoli Pagis scribit, etc. Orta vox ex German. pach, vel bach, i. e. rivus: ut Pagus notet plures villas iuxta rivum aliquem positas. Bebelius apud Freherum Orig. Palatin. part. 1. Idem apud Belgas Beke, et Gallos Bec: quod urbium nominibus frequentissime adicitur: Hinc Orbacum, Resbace, Candebec seu Calidus Beccus. Pagus quoque aliquando Paga, in Thracia et Armenia maiori Strategia: apud Iudaeos Toparchia, in Aegypto Praefactura, seu Nomus: Angl. Shira; veter. Celticâ linguâ Gouva, quod hodieque apud Helverios, Gow. Singulis Pagis suus et unus modo plerumque praeerat Comes: ita ut pro Pago Comitatus, et vicissim saepe acciperetur. Sic Pagus Atoariensis et Comitatus Atoariensis, in chron. Besuensi. Pagus Parisiensis, etc. Civitas quoque olim dicebatur, quamvis aliquando a Pago, sed Pagis minoribus distinguitur, Spelmann. in Glossar, etHadr. Vales. in Notit. Gall. A Pagus, dicuntur Pagenses, eiusdem Pagi, sive Comitatus accolae; qui et inde etiam Compagenses vocantur. Ab eodem vox Gallic. Pais orta, g. in i. vel y, ut saepe, ita hic conversô. Iidem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.